- SOPHIA
- I.SOPHIATheodorici Hollandiae Comitis uxor, pro mariti salute, semel in Hispaniam ad S. Iacobum, ter Hierosolymam peregrinationes suscepit. Decessit autem ille A. C. 1163. Vide Matth. Voss. Annal. Holl. l. 2. p. 72.II.SOPHIAfilia natu minima Friderici V. cognomine Patientis, Electoris Palatini et Bohemiae Regis ex Elisabetha Anglica, nupsit A. C. 1658. Ernesto Augusto, filio natu minimo Georgii Ducis Brunsvicensis, lineae Cellensis, iure familiae ex pace Monasteriensi collato, Episcopo Osnabrugensi, ex eo numerosae prolis mater, eruditione inclita.III.SOPHIAmulier quaedam Romana, quae 3. filias imperante Adrianô iugulari vidit cum gaudio.IV.SOPHIAsecunda Iagellonis Uladissai Poloniae Regis ux???r, mariti zelum, priorisque eius uxoris Hedvigis pietatem imitata, Biblia S. sedulo legit. Vide Iagielo etc.V.SOPHIAurbs Mysiae inferioris in Serviae et Bulgariae confiniîs. Procopius Nunc Bulgariae caput, ad fluv. Ischam. Crevit ex ruinis Sandicae, in eius viciniis; 100. mill. pass. a Thessalonica in Boream Nicopolim versus 60. inter Nissam 120. et Philippopolim 80. 300. mill. pass. a Constantinopoli in Occasum, Taurunum versus 250. circiter. Sedes olim Archiepiscopalis, nunc Bassae. A Iustiniano condita videtur.VI.SOPHIAuxor Iustini II. per infirmitatem mariti, re immperii ipsa administaravit: illô vero mortuô tiberium in thronum evexit, quem cum uxorem suam Augustam pronuntiâsse audisset, indignata, nuptiis enim eius inhiabat, contra illum, in gratiam Iustiniam, mariti nepotis, conspitavit. Quâ contumeliâ Narsatem affecerit, vide ibi. Evagr. l. 5. Procop. Niceph. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.